monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 22 > 23 > 10 > 67 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 16, 3
Nam et vocalem brevem quae q et u et vocali qualibet exciperetur voluerunt esse communem, ut Lucretius:
Quae calidum faciunt aquae tactum atque vaporem.
Et vocalem in fine verbi brevem quae exciperetur a consonante et liquida inter communes syllabas deputarunt, ut Virgilius:
Aestusque pluviasque et agentes frigora ventos.
Et,
Si tibi lanitium cura est, primum aspera sylva
Lappaeque tribulique absint: fuge pabula laeta.